Mittag-Leffler

- tale ved overrekkelsen av

Acta Mathematica

 

Augustissimo Rex, Magnifice Rector, Domini Collegae Christianienses.

 

            Acta Mathematica, in honorem nunc edita memoriae magnae, quam his diebus gloriose recolit Norvegia, olim, cum primum eorum volumen augustis clarisque auspiciis Oscaris II regis nostri, duplice Scandinaviae diademate coronati, in lucem prodiit, imaginem Abelii, nobile omamentum, prae se ferre potuerunt.

            Quatuor posthac lustris peractis numerus voluminum quartam centuriae partem jam complevit, sed quotquot fuerunt auetores et quamvis varia fuerint argumenta, omnes tamen et omnia debuerunt Abelio aliquid.

            Novum nune volumen, numero vicesimum sextum, novam seriem introducturum cuius voluminis primam hanc sectionem honoris causa hodie profero, totum Abelii memoriae sacratum est. Tres eiusdem amplitudinis sectiones proximo tempore edendae sunt. Principalem primae sectionis locum tenet opus adhuc ignotum ipsius Abelii, altera scilicet pars Commentationis eius, qua inscribitur “Disquisitiones de functionibus ellipticia” . Sequntur hoc opus varia opuscula, quae confecerunt quinquaginta scriptores, variarum terrarum cives, clarissimus quisque in arte mathematica. Quae omnia id habent notabile, quod nullum eorum est, quo non continuetur opus aliquod ipsius Abelii.

            Augustissimo Rex, Magnifice Rector, Domini Collegae Christianienses.

            Mathesis, quae scientiarum maxima est natu longissimeque provecta, multa notavit nomina, quae quasi splendida monumenta viam cogitationis et studiorum humanorum illustrant. Inter haec unum lucet et clarum nomen Nicolai Henrici Abelii, cuius in honorem ad haec solomia convenimus. Nomen est juvenis puro infantis animo praediti, nomen idem philosophi, qui scientiae numerorum leges aeternas scripsit, nomen felicis hominis et creatoris, cuius gaudium in creando candidum erat, quale sentit optimus quisque et maximus generis humani, nomen viri, qui non ignoravit ea, quae cogitaverat, semper inconcussa, semper praevalentia mansura esse.

            Abelium regiones scientiae suae universas in uno quasi conspectu intuentem, summa semper et celsissima, quae nihil superare posset, petiisse dixit Weierstrassius, inter  omnes eius discipulos maximus. Hoc in animo habens donum hoc nostrum do, dedo, dedico, donum quinquaginta mathematicorum, qui omnes in numero discipulorum Abelii haberi volumus, omnesque gaudemus aliquatulum ad opus eius continuandum adjuvisse.

 

Skrevet av fra: Aftenposten 9. september 1902